ADVERTISEMENT


This is an archived version of the site. It will not be updated again. Thank you for your interest.

SUPPORT US!

Showing posts with label Latin bibliography. Show all posts
Showing posts with label Latin bibliography. Show all posts

January 3, 2015

De birreto rubeo dando S.R.E. Cardinalibus

January 4, 2014

Ius Pontificalium. Introductio in Caeremoniale Episcoporum


Edita nostra in Pontificale Romanum expositione, in mente nostra erat Caeremoniale Episcoporum servato ordine Caeremonialis explanare (1); aliam tamen viam ingredi debuimus : nam multiplices quaestiones iuris pontificalis solvendae sive explanandae erant quae vel obsoletae devenerunt et adhuc in Caeremoniali leguntur, vel post eius publicationem inductae fuere. Ex alia facie ritus plurimi a Sancta Sede recentissime reformati sunt et prout nunc in Caeremoniali reperiuntur exponere non expedit. In voto enim plurimorum episcoporum est ut functiones pontificales quantum fieri potest, simplificentur, sed id fieri tantum potest si ad meliorem traditionem revertamur, sicut in officio Majoris Hebdomadae iam factum est (2-3).

Utilius proinde episcopis et sacrorum rituum studiosis putavimus ordinem Codicis Iuris Canonici sequi, agendo primo de personis, deinde de rebus, et ultimo de actionibus. De istis agitur tantum in genere, et discussioni subiiciuntur ritus qui nec semper bonam consuetudinem supponunt.

Non licuit ergo nobis Caeremoniale Episcoporum ordinatim commentariis illustrare : id certe facilius fuisset, esset tamen temporis dispendium, nec desunt auctores qui functiones pontificales, missam praesertim et vesperas una cum officiis per annum occurrentibus, optime explnanant.

Ritus Romanus non aliter ac Ecclesia Dei hierarchicus est (4), et in unaquaque ecclesia cathedrali evolvitur cum episcopi officia divina faciente vel saltem eisdem praesente : propterea enim Caeremoniale compositum est, estque liber venerabilis, trium saeculorum usu comprobatus, qui pluribus nobilitatur qualitatibus, praesertim veracitate, nam elapso saeculo et nostro multae sunt res vanae atque fallaces quae admirationem ne dicam scandalum provocant, et quae viam sanctuarii invenerunt (5).

Arctius in dies redditur necessarium ut sacri ritus intellegibili et rationabili modo celebrentur, sed ad talem obtinendum effectum fontes perlustrare debemus, etenim non solum antiqui codices liturgici verum etiam monumenta ministerii pontificalis vel sacerdotalis testes sunt Fidei (6). Non solum proinde nobis diu noctuque laboravimus sed omnibus liturgicam veritatem exquirentibus.

RR. DD. Fredericus Vier OFM, Annibal Bugnini CM, et Joseph Narciso dos Santos CMF, totum opus perlegerunt et auctorem in multis perlibenter adiuverunt. Dominus retribuet!

J. N.

---

(1) Commentarium ad Caeremoniale Episcoporum gallica lingua parat Leo Gromier, ProtAp., in re liturgica et Romani usibus peritus et SRC consultor acceptissimus.

(2) Nunc "Celebrans et ministri, clerus et populus, sedentes auscultant" ait novissima rubrica, duc lector SS. Scripturarum pericopes cantat; ad invitationem 'Flectamus genua' omnes "per aliquot temporis spatium" flexis genibus sistunt, nam vel ita fiat, vel delenda est invitatio ad genuflectendum, et sic de aliis. Aliquando tamen expedit ritus recentiores conservare, vel etiam novos introducere, veluti solemnem et collectivam renovationem promissionum baptismatis (coram episcopo in ecclesiis cathedralibus). Hac de re scripsit Mabillon (+ 1707) "Ubi regnant antiqui ritus, hi constanter retinendi; ubi novi prae antiquis praevaluerunt, antiquos laudare decet, novos non rejicere". Sed adiunxit: "Qui novos sacrorum rituum libros novissimis temporibus scripserunt mirum est, quantum sibi tribuerint in pervertenda venerabili antiquitate, cuius institutiones, nedum institutionum rationes, omnino ignorabant. Cumque quod suo tempore fieri cernebant, id omnibus retro saeculis semper actitatum fuisse autumarent; probabiles, ut sibi videbantur, receptae novitatis rationes adinvenerunt, quae penitus veterum sententiae non raro adversantur... proinde eos qui eiusmodi officiis praepositi sunt, invitemus ad consulendam antiquitatem, quae, quanto fonti propior, tanto venerabilior est : eosdemque admoneamus ne ita vulgares et contritas ratiunculas praeferant, quasi maiores nostros in sanciendis contrariis ritibus omni ratione destitutos fuisse existiment". In ordinem Romanum Commentarius, caput XXI. Mabillon scripsit circiter anno 1689, sed de quibus libris novissimis sacrorum rituum loqui intendit? Non dubitamus quin in mente sua duo erant libri : Caeremoniale Apostolicum Augustini Patrizi et Caeremoniale Episcoporum, nam primus genuit secundum et in alterutro multa sunt quae necessario reformari debent, uti "assistentia" episcopi in cappa missam incipientis cum celebrante a sinistris : intonatio 'Gloria' a celebrante, dorso fidelibus obverso, vel initium canonis a celebrante priusquam Trisagion finis imponatur. Vide Nabuco, La liturgie papale et les origines du Cérémonial des Eveques, Miscellanea Mohlberg, Romae 1948, vol I, p. 283-300.

(3) Card. Tommasi (+ 1713), a Pio VII inter beatos renuntiatus, de reformatione 'Del cerimoniale' scripsit "Per la poca prattica che ho in queste materie, trovo gran differenza nelle cerimonie antiche e moderne : quelle erano poche, facili e misteriose; le moderne molte a segno che per saperle tutte vi vuole una buona e feconda memoria; sono anco difficili straccendo non tanti il corpo, quanto lo spirito che viene a dissiparsi et a non attendere al principale, che e il culto interno verso Iddio". Opuscoli inediti, Studi e Testi, 15, p. 40. Beatus Tommasi an Innocentio XII in consultorem SRC electus est sed officium renunciavit, vir unus instar omnium, "per la poca prattica que ho in queste marerie"; a Clemente XI ad officium revocatus est, sed, proh dolor, reformationes quas volebat non potuit videre sed tantum "in virgole, accenti e punti". Op. cit. p. 12.

(4) Hac de re lege Dom Lambert Bauduin, Notes de la Liturgie, 2e conférence, Semaines liturgiques, Maredsous 1912, p. 134-142.

(5) Canonici et praelati cappa praelatitia utuntur cuius pars principalis, talaris videlicet, simpliciter scissa est et cauda fictitia appensa; nobilissimum linum substituitur rebus quae nullo modo possunt cum eo comparari; partes cardinales serico cum undis symmetricis mechanice factis 'imprimés' utuntur; in dies frequentius loco cereorum adhibentur res metallicae cum parvo cereo intus occulto; altaria intra functiones magnis candelabris cum cereis extinctis replentur; in quadam ecclesia nobilissimae civitatis Europae missae solemni exsequiali interfuimus cum sacris ministris coram corpore defuncti, sed arca in media navi apposita erat vacua et missa lecta, eaque expedita, sacerdos ad feretrum se contulit illudque aspergebat cum hyssopo, sed sine aqua lustrali eo quod homines qui ecclesiam pro exsequiis paraverunt aquam cum sale pannos funebres maculare dicebant; organa, ipsaeque campanae instrumentis electricis substituuntur, quaeque omnia a nostro Caeremoniali aliena sunt.

(6) "Les milliers de monuments liturgiques que nous avons dessinés ou décrits fournissent un témoignane saisissant; ils prouvent la perpétuité du meme rite, l'usage continu des memes ustensiles sacrés pendant dix-neuf siecles, au milieu des bouleversements politiques et des mobiles caprices du gout. Leur témoignage constitue un véritable argument dogmatique devant lequel on a vu l'Angleterre reprendre ses antiques croyances avec ses vieux rituels". RF, La Messe, 8, p. 214.

J. Nabuco, Ius Pontificalium. Introductio in Caeremoniale Episcoporum, Desclée 1956, p. VII-IX [= Praefatio].

December 17, 2013

Caeremoniale pro basilica Assisiensi Benedicti XIV Pontificis Maximi iussu editum, in Patriarchalem et Capellam Papalem erecta


Papież Benedykt XIV wynosząc kościół św. Franciszka w Asyżu do godności bazyliki patriarchalnej oraz kaplicy papieskiej (Fidelis Dominus z dnia 25 marca 1754 r.) przepisał, aby w górnym jak i w dolnym kościele wznieść tron papieski zarezerwowany Biskupowi Rzymu. Z tego też względu ten sam papież opublikował własny ceremoniał dla tej świątyni:




Caeremoniale pro basilica Assisiensi Benedicti XIV Pontificis Maximi iussu editum, in Patriarchalem et Capellam Papalem erecta, Romae 1754 [1] 
Caeremoniale pro basilica Assisiensi Benedicti XIV Pontificis Maximi iussu editum, in Patriarchalem et Capellam Papalem erecta, Romae 1754 [2] 
Caeremoniale pro basilica Assisiensi Benedicti XIV Pontificis Maximi iussu editum, in Patriarchalem et Capellam Papalem erecta, Romae 1754 [3]

Niecałe dwieście lat później, staraniem papieża Benedykta XV dwóch synów św. Franciszka (Paschalis Brugnani OFM, konsultor Świętej Kongregacji Obrzędów oraz Gregorius Ciarelli OFM) opracowało Caeremoniale Patriarchalis Basilicae et Capellae Papalis sanctae Mariae Angelorum de Portiuncula a Summo Pontifice Benedicto XV approbatum (Romae 1926), które w znacznej części wzoruje się na wcześniejszym ceremoniale.

June 24, 2013

De Sacrosancto Christi Corpore Romanis Pontificibus iter conficientibus praeferendo



A. Rocca,
De Sacrosancto Christi Corpore Romanis Pontificibus
iter conficientibus praeferendo,
Romae 1599:

I


July 5, 2012

Norme Ceremoniali per gli Eminentissimmi Signori Cardinali

March 19, 2012

I. Nabuco - De episcopum consecratione a Romano Pontifice


Episcoporum consecrationes Summo Pontifici a iure reservantur, qui sat frequenter personaliter eas persolvit, praesertim si consecrandi sint e familia vel domo sua, seu SRE cardinales [1].

1. Consecrationes a Summo Pontefice fieri solent intra missam lectam, praesertim propter duo, I° quia missa solemnis Papae est nimis prolixa, et 2° quia solus Papa consecratur ad altare papale, ubi Papa solet solemniter celebrare [2]. Vide notam I, p. 221 [: Romae saeculo XIII, dominus apostolicus electo dabat hostiam integram et diaconus ministrans calicem cum sanguine Christi. Id etiam probat episcoporum consecrationes intra missarum solemnia, id est cum cantu et sacris ministris, a summo pontifice fieri consuevisse. Andrieu tome II, p. 336].

2. Episcopi conconsecrantes intra archiepiscopos Apostolico solio assistentes seliguuntur. Vide notam 2, p. 182 [: Privilegium erat Apostolicum, et quidem exclusivum, consecrandi episcopos sine conconsecratoribus. In Ordine Romano XXXV saeculi X legis “Et benedicet eum Dominus Apostolicus per semetipsum... nam a ceteris episcopis benedici non potest minus quam a tribus.” Andrieu, Ordines Romani, IV, p. 44. Sed multum antea diaconus Carthaginiensis Fulgentius Ferrando, in suo Breviario, capite VI, scripsit “Ut unus episcopus episcopum non ordiner, excepta Ecclesia Romana.” Apud Duchesne, Les Origines du culte chrétien, ed. 3, p. 361. Grisar, Storia di Roma e dei Papi, Roma 1908, in- 4, p. 776. Privilegium tam insigne reliquerunt summi pontifices inde a saeculo XII vel circiter, amore forsan uniformitatis. Quis scit utrum ad tam singulare privilegium revertantur aliquando Petri successores. Vide excurcum De consecratione Summi Pontificis, n. 291a].

3. Capellani assistentes erunt episcopi duo ex assistentibus ad solium vel e familia sua, qui utuntur superpelliceo super rochetum et cruce pectorali.

4. Papa consecrationem exsequitur iuxta P[ontificalem] R[omanum] et induitur omnibus vestibus pontificalibus. Facit praeparationem et se vestit ad thronum, ubi in fine sacras deponit vestes.

5. Vittae lineae capiti et humeris electi imponuntur ab uno e subdiaconis apostolicis. Pius XI, Ad incrementum decoris, n. 78.

6. Super dona offerenda stemmata Summi Pontificis tantum apponentur.

7. Inthronizatio, quicumque sit electus, fit ad faldistorium, adstante Papa ad parvum thronum in suppedaneo a latere evangelii.

---

[1] Apud APC (1907, p. 96) habes relationem episcoporum a summis pontificibus consecratorum; ibi videbis quam frequenter id fiebat. Gregorius XVI consecravit episcopum unum ad altare papale, contra regulam generalem. Die 25 Februarii 1906, in dominica quinquagesima, Pius X quatuordecim episcopos Galliae consecravit; die 28 Octobris 1926, in festo SS. AA. Simonis et Judae, Pius XI sex episcopos e Sinis sacravit; et in festo ssmae. Trinitatis anni iubilaei 1933 quinque episcopos e locis missionum nativos (Sina, India, Annam). Demum in festo D. N. Iesu Christi Regis anni 1939 Pius XII in Basilica sancti Petri duodecim sacravit episcopos missionarios, quos in perpulchra homilia salutavit. AAS 1940, p. 595. Die 27 Decembris 1958 Ioannes XXIII, g. r., consecravit cardinalem Tardini, a secretis Status, insimul cum aliis septem praesulibus.

[2] "Au XIIe siècle une vieille tradition (inde a sancto Gregorio Papa I) ne permettait de célébrer à l'autel de Saint-Pierre d'autre ordination que celle du Pape lui-même". Andrieu, Ordines Romani, IV, p. 127, Ordo XXXVI.

---

I. Nabuco, Pontificalis Romani expisitio iuridico-pratica, Tornaci 1962, p. 182, 221, 257

January 30, 2012

Enchiridion indulgentiarum - Benedictio papalis


"Plenaria indulgentia" conceditur christifideli qui Benedictionem impertitam vel a Summo Pontifice Urbi et Orbi vel ab Episcopo fidelibus suae curae commissis iuxta normam 7, 2, huius Enchiridii, devote acceperit, etsi, rationabili circumstantia, sacris ritibus physice non adfuerit, dummodo ritus ipsos, dum peraguntur, ope instrumenti televisifici vel radiophonici propagatos pia mentis intentione secutus fuerit.

Enchiridion indulgentiarum. Normae et concessiones, Romae MCMIC, p. 53

December 26, 2011

Acta Selecta Caeremonialia Sanctae Romanae Ecclesiae

November 16, 2011

A. Rocha - De sacra Summi Pontificis Communione sacrosanctam Missam solemniter celebrantis

November 14, 2011

J. Ciampini - Dissertatio historica an Romanus Pontifex baculo pastorali utatur

July 2, 2011

Dominico Georgi - De liturgia Romani Pontificis in solemni celebratione Missarum


Prezentujemy od dawna przez nas poszukiwane dzieło Dominico Georgiego, prałata domowego papieża Benedykta XIV, w którym obszernie opisuje on historię i ceremonie kaplic papieskich (liturgii sprawowanej przez papieża).

Niestety, nie udało nam się odnaleźć tomu drugiego, stąd też prosimy w dalszym ciągu o pomoc tych, którzy mogliby pomoc go odnaleźć. Umieszczone wyżej tytuły znajdują się także po lewej stronie na pasku bocznym oraz w dziale z książkami.


Osculatione pedum Romani Pontificis


Oto dwa dzieła, pochodzące z XVI i XVIII w., zredagowane w języku łacińskim, w których znajdujemy wyjaśnienie symboliczne oraz historyczne obrzędu całowania stóp papieskich, jak i sam opis tejże ceremonii.

Dzieła te dostępne są także do pobrania (wraz z innymi 24 publikacjami) w dziale z książkami i studiami, jak i obok - na pasku bocznym po lewej stronie.


April 8, 2011

Sacra Congregatio Caeremonialis: Ratio admissionis Legatorum in sacram Audientiam ad exhibendas Litteras sui muneris: I. Protocollo per gli Ambasciato


(click)

April 7, 2011

Acta Apostolicae Sedis - Conclave et Exaltatio Ssmi Domini nostri PII PP. XI


(click)

April 6, 2011

Acta Apostolicae Sedis - In mortem Benedicti PP. XV


(click)

April 5, 2011

[AAS] Sacra Congregatio Caeremonialis - Approbantur normae servandae a cubiculariis ab ense et lacerna


(Click)

April 4, 2011

Joachim Nabuco - E Concilio Romano in Laterano Celebrato a Benedicto XIII

April 1, 2011

Joachim Nabuco - De loco vestionis Summi Pontificis

March 31, 2011

Joachim Nabuco - De Romano Pontifice

March 30, 2011

Joachim Nabuco - De habitu Summi Pontificis